CHELYDRI

CHELYDRI
CHELYDRI
serpentum genus, apud Sohn. c. 2. Calabria chelydris frequentissima; et Virg. Georgic. l. 2. v. 214.
---- ---- nigris exesa Chelydris
Creta. ---- ----
l. item 3. v. 415.
Disce et odoratum stabulis accendere cedrum,
Galbaneoque agitare graves nidore chelydros:
iidem cum Chersydris, de quibus vide infra. Χέρσυδροτ namque, quod in quis et terris morentur; at χέλυδροι, ab asperitate testudinei tergi, vel quod more testudinis, quae χέλυς dicitur, in aquis terrisque vivant, sunt appellati. Ita quidem Isidorus, Servius, alii recentiores, qui haec duo serpentium genera passim confundunt. At vetustissimi Scriptores distinxêre. Hinc et Lucanus, l. 9. v. 711.
Chersydros, tractique viâ fumante chelydri.
De cuiusmodi Chelydris intelligit Macer,
---- seu terga exspirant fumantia virus,
Seu terra infumat, qua teter labitur anguis.
Est autem Nicandro Χέλυδρος, δρυΐνης, et fortasse a χέλυς et δρῦς nomen habet: at Χέρσυδρος idem quod ὕδρος, qui et in terra degit, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 87.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Каймановые черепахи — (Chelydri dae)         семейство пресмыкающихся подотряда скрытошейных черепах (См. Скрытошейные черепахи). Брюшной щит небольшой, крестообразной формы; спинной массивный, мало выпуклый. Челюсти мощные, крючковидные на конце. Ноги сильные, с… …   Большая советская энциклопедия

  • TRICHILA — apud Spartian. Hadr. c. 10. Exemplô etiam virtutis suae coeteros adhortans trichilas (seu trichilia) de castris, et porticus et cryptas et topia diruit: pergula est, quae et umbella et umbraculum, Graece οκιὰς dicta, a densitate foliorum; proprie …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VATIA seu VACIUS — VATIA, seu VACIUS Graece βλαισὸς, aliter Valgus, dicitur, qui, pedes in rectis aut parallelis lineis neutiquam ponens, introrsum eos convertit, sicut varus, de quo supra, extrorsum. Quod vitium in infantibus sollicite corrigi vult Varro, de L. L …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”